# Philippicae 13.17

Cicero, Philippicae, Speech 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/13.17

quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus; vidit quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponens Antonius servum se illius quam conlegam esse malebat. qui si reliquis flagitiis et sceleribus abstinere potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. nam si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? itaque illo interfecto qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceteros exstitit.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
