# Philippicae 13.19

Cicero, Philippicae, Speech 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/13.19

Caesaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit: quem tamen ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quaecumque falso diceret in sanctissimum adulescentem, ea vere recidere in memoriam pueritiae suae. ingressus urbem est quo comitatu vel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delata quam scripta sunt. rediit ad milites; ibi pestifera illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capitolium; parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repente—nam Martiam legionem Albae consedisse sciebat—adfertur ei de quarta nuntius. quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare: egressus est non viis, sed tramitibus paludatus.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
