Latin · ~3 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.28
Not analysed yet
est quidem alter Saserna: sed omnes tamen tantam habent similitudinem inter se ut in eorum praenominibus errem. nec vero Extitius, Philadelphi frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, invidisse videar Antonio. est etiam Asinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a se. apertam curiam vidit post Caesaris mortem: mutavit calceos; pater conscriptus repente factus est. non novi Sex. Albesium, sed tamen neminem tam maledicum offendi qui illum negaret dignum Antoni senatu. arbitror me aliquos praeterisse; de eis tamen qui occurrebant tacere non potui. hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares: qui si omnes viverent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset audacia.