Latin · ~4 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.30
Not analysed yet
Vtrum igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium an sectorem Cn. Pompei vivere Antonium? qui vero praetorii! quorum princeps M. Cato idemque omnium gentium virtute princeps. quid reliquos clarissimos viros commemorem? Nostis omnis. magis vereor ne longum me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo putetis. qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! quid multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit ut magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non venerunt. nunc reliqua attendite. victum Ciceronem ducem habuistis. eo libentius ducem audio quod certe ille dicit invitus; nam de victo nihil laboro. fatum enim meum est sine re publica nec vinci posse nec vincere. Macedoniam munitis exercitibus. et quidem fratri tuo qui a vobis nihil degenerat extorsimus. Africam commisistis Varo bis capto. hic cum Gaio fratre putat se litigare. in Syriam Cassium misistis. non igitur sentis huic causae orbem terrae patere, te extra munitiones tuas vestigium ubi imprimas non habere? Cascam tribunatum gerere passi estis. quid ergo?