Latin · ~3 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.32
Not analysed yet
Massiliensibus iure belli adempta reddituros vos pollicemini. nihil disputo de iure belli—magis facilis disputatio est quam necessaria— illud tamen animadvertite, patres conscripti, quam sit huic rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam civitatem oderit quam scit huic rei publicae semper fuisse amicissimam. neminem Pompeianum qui vivat teneri lege Hirtia dictitatis. quis, quaeso, iam legis Hirtiae mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos de quibus lata est paenitere. omnino mea quidem sententia legem illam appellare fas non est; et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare. Apuleiana pecunia Brutum subornastis. quid? si omnibus suis copiis excellentem virum res publica armasset, quem tandem bonum paeniteret? nec enim sine pecunia exercitum alere nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset.