Latin · ~2 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.35
Not analysed yet
quos iam vos adsentationibus et venenatis muneribus venistis depravaturi. an corrupti sunt quibus persuasum sit foedissimum hostem iustissimo bello persequi? at militibus inclusis opem fertis. nihil moror eos salvos esse et ire quo libet, si tantum modo patiuntur perire eum qui meruit. quam benigne! denique usi liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt: per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam conlegae parentasset.