# Philippicae 13.41

Cicero, Philippicae, Speech 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/13.41

O praeclarum lucrum, cum te victore—quod di omen avertant!—beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me deceptos ait isdem ornamentis Hirtium et Caesarem. quod, quaeso, adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. deceptum autem patrem a me dicere audes? tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminium cur reliquisti? sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam:

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
