Latin · ~2 min
Speech 14
Cicero, Philippicae 14.1
Not analysed yet
si, ut ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex ea victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum egressum iam Mutina esse cognossem, propter cuius periculum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem. ante vero quam sit ea res quam avidissime civitas exspectat adlata, laetitia frui satis est maximae praeclarissimaeque pugnae; reditum ad vestitum confectae victoriae reservate.