Latin · ~2 min
Speech 14
Cicero, Philippicae 14.35
Not analysed yet
quam ob rem maximum quidem solacium erit propinquorum eodem monumento declarari et virtutem suorum et populi Romani pietatem et senatus fidem et crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. atque etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda; qui autem ex eis quibus illa promissa sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo.