Latin · ~3 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.104
Not analysed yet
quis vero audivit umquam—nullius autem salus curae pluribus fuit— de fortunis Varronis rem ullam esse detractam? quid? si etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia? Remove gladios parumper illos quos videmus: iam intelleges aliam causam esse hastae Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. non enim te dominus modo illis sedibus sed quivis amicus, vicinus, hospes, procurator arcebit. at quam multos dies in ea villa turpissime es perbacchatus! ab hora tertia bibebatur, ludebatur, vomebatur. O tecta ipsa misera, quam dispari domino—quamquam quo modo iste dominus—sed tamen quam ab dispari tenebantur! studiorum enim suorum M. Varro voluit illud, non libidinum deversorium.