Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.108
Not analysed yet
qui vero inde reditus Romam, quae perturbatio totius urbis! memineramus Cinnam nimis potentem, Sullam postea dominantem, modo Caesarem regnantem videramus. erant fortasse gladii, sed absconditi nec ita multi. ista vero quae et quanta barbaria est! agmine quadrato cum gladiis sequuntur; scutorum lecticas portari videmus. atque his quidem iam inveteratis, patres conscripti, consuetudine obduruimus. Kalendis Iuniis cum in senatum, ut erat constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffugimus.