Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.11
Not analysed yet
Vt igitur intellegeretis qualem ipse se consulem profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. qui consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit. quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius ordinis consilio, auctoritate, sententia? haec tu homo sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare? quis autem meum consulatum praeter te et P. Clodium qui vituperaret inventus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni, manet, quoniam id domi tuae est quod fuit illorum utrique fatale.