Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.117
Not analysed yet
cum illo ego te dominandi cupiditate conferre possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es. sed ex plurimis malis quae ab illo rei publicae sunt inusta hoc tamen boni est quod didicit iam populus Romanus quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus caveret. haec non cogitas, neque intellegis satis esse viris fortibus didicisse quam sit re pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum occidere? an, cum illum homines non tulerint, te ferent?