# Philippicae 2.118

Cicero, Philippicae, Speech 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/2.118

certatim posthac, mihi crede, ad hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur. respice, quaeso, aliquando rem publicam, M. Antoni, quibus ortus sis, non quibuscum vivas considera: mecum, ut voles: redi cum re publica in gratiam. sed de te tu videris; ego de me ipse profitebor. defendi rem publicam adulescens, non deseram senex: contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis potest, ut aliquando dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit! etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto verius nunc negabo seni? mihi vero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus eis quas adeptus sum quasque gessi. duo modo haec opto, unum ut moriens populum Romanum liberum relinquam—hoc mihi maius ab dis immortalibus dari nihil potest—alterum ut ita cuique eveniat ut de re publica quisque mereatur.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
