Latin · ~3 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.20
Not analysed yet
at etiam quodam loco facetus esse voluisti. quam id te, di boni, non decebat! in quo est tua culpa non nulla. aliquid enim salis a mima uxore trahere potuisti. cedant arma togae. quid? tum nonne cesserunt? at postea tuis armis cessit toga. quaeramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. nec vero tibi de versibus plura respondebo: tantum dicam breviter, te neque illos neque ullas omnino litteras nosse; me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen omni genere monumentorum meorum perfecisse operis subsicivis ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. sed haec non huius temporis: maiora videamus.