Latin · ~1 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.28
Not analysed yet
at quem ad modum me coarguerit homo acutus recordamini. Caesare interfecto inquit statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam libertatem est gratulatus. cur mihi potissimum? quia sciebam? vide ne illa causa fuerit appellandi mei quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum laudum exstitisse.