Latin · ~3 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.32
Not analysed yet
quid est? num conturbo te? non enim fortasse satis quae diiunctius dicuntur intellegis. sed tamen haec summa est conclusionis meae: quoniam scelere a te liberati sunt, ab eodem amplissimis praemiis dignissimos iudicatos. itaque iam retexo orationem meam. scribam ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent sitne verum, ne cui negent. etenim vereor ne aut celatum me illis ipsis non honestum aut invitatum refugisse mihi sit turpissimum. quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter! non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum memoriae sempiternae? in huius me tu consili societatem tamquam in equum Troianum cum principibus includis?