Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.35
Not analysed yet
virum res illa quaerebat. quod si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum, cui bono fuerit, vide, quaeso, ne haereas. quamquam illud quidem fuit, ut tu dicebas, omnibus bono qui servire nolebant, tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavisti; qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti; ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius domi quaestuosissima est falsorum commentariorum et chirographorum officina, agrorum, oppidorum, immunitatium, vectigalium flagitiosissimae nundinae.