Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.4
Not analysed yet
auguratus petitionem mihi te concessisse dixisti. O incredibilem audaciam, o impudentiam praedicandam! quo enim tempore me augurem a toto conlegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius nominaverunt—nec enim licebat a pluribus nominari—tu nec solvendo eras nec te ullo modo nisi eversa re publica incolumem fore putabas. poteras autem eo tempore auguratum petere cum in Italia Curio non esset, aut tum cum es factus unam tribum sine Curione ferre potuisses? cuius etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis studiosi fuissent.