Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.42
Not analysed yet
quamquam hoc maxime admiratus sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum ipse hereditatem patris non adisses. haec ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena villa declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiarissimi dictitant, vini exhalandi, non ingeni acuendi causa declamitas. at vero adhibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilis in te et in tuos dicta dicere. vide autem quid intersit inter te et avum tuum. ille sensim dicebat quod causae prodesset; tu cursim dicis aliena.