# Philippicae 2.44

Cicero, Philippicae, Speech 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/2.44

visne igitur te inspiciamus a puero? sic opinor; a principio ordiamur. tenesne memoria praetextatum te decoxisse? Patris inquies ista culpa est. concedo. etenim est pietatis plena defensio. illud tamen audaciae tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus, quamvis quis fortunae vitio, non suo decoxisset. sumpsisti virilem, quam statim muliebrem togam reddidisti. primo volgare scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo conlocavit.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
