Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.52
Not analysed yet
quid cupide a senatu, quid temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semel, sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus es? quid autem agebatur nisi ne deleri et everti rem publicam funditus velles, cum te neque principes civitatis rogando neque maiores natu monendo neque frequens senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere potuit? tum illud multis rebus ante temptatis necessario tibi volnus inflictum est quod paucis ante te, quorum incolumis fuit nemo: