Latin
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.59
Not analysed yet
reliquorum factorum eius, patres conscripti, difficilis est sane reprehensio et lubrica. versatus in bello est; saturavit se sanguine dissimillimorum sui civium: felix fuit, si potest ulla in scelere esse felicitas. sed quoniam veteranis cautum esse volumus, quamquam dissimilis est militum causa et tua—illi secuti sunt, tu quaesisti ducem—tamen, ne apud illos me in invidiam voces, nihil de genere belli dicam. Victor e Thessalia Brundisium cum legionibus revertisti. ibi me non occidisti. Magnum beneficium! potuisse enim fateor. quamquam nemo erat eorum qui tum tecum fuerunt qui mihi non censeret parci oportere.