Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.61
Not analysed yet
venisti Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuae mimulae. quid est? num mentior? quam miserum est id negare non posse quod sit turpissimum confiteri! si te municipiorum non pudebat, ne veterani quidem exercitus? quis enim miles fuit qui Brundisi illam non viderit? quis qui nescierit venisse eam tibi tot dierum viam gratulatum? quis qui non indoluerit tam sero se quam nequam hominem secutus esset cognoscere?