Latin · ~3 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.64
Not analysed yet
Caesar Alexandrea se recepit, felix, ut sibi quidem videbatur, mea autem sententia, qui rei publicae sit infelix, felix esse nemo potest. hasta posita pro aede Iovis Statoris bona Cn. Pompei—miserum me! consumptis enim lacrimis tamen infixus animo haeret dolor—bona, inquam, Cn. Pompei Magni voci acerbissimae subiecta praeconis. Vna in illa re servitutis oblita civitas ingemuit servientibusque animis, cum omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi Romani liber fuit. exspectantibus omnibus quisnam esset tam impius, tam demens, tam dis hominibusque hostis qui ad illud scelus sectionis auderet accedere, inventus est nemo praeter Antonium, praesertim cum tot essent circum hastam illam qui alia omnia auderent: unus inventus est qui id auderet quod omnium fugisset et reformidasset audacia.