Latin · ~3 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.71
Not analysed yet
cui bello cum propter timiditatem tuam tum propter libidines defuisti. gustaras civilem sanguinem vel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum virum, occideras multosque praeterea qui e proelio effugerant, quos Caesar, ut non nullos, fortasse servasset, crudelissime persecutus trucidaras. quibus rebus tantis talibus gestis quid fuit causae cur in Africam Caesarem non sequerere, cum praesertim belli pars tanta restaret? itaque quem locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum obtinuisti? quo numero fuisti? cuius tu imperatoris quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps, crudelitatis auctor, praedae socius, testamento, ut dicebas ipse, filius, appellatus es de pecunia quam pro domo, pro hortis, pro sectione debebas.