Latin
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.79
Not analysed yet
his igitur rebus praeclare commendatus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. nihil queror de Dolabella qui tum est impulsus, inductus, elusus. qua in re quanta fuerit uterque vestrum perfidia in Dolabellam quis ignorat? ille induxit ut peteret, promissum et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae voluntatem tuam ascripsisti. veniunt Kalendae Ianuariae; cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum et paratius Dolabella quam nunc ego.