Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.82
Not analysed yet
atque ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias consulatum. quis umquam apparitor tam humilis, tam abiectus? nihil ipse poterat; omnia rogabat; caput in aversam lecticam inserens, beneficia quae venderet a conlega petebat. ecce Dolabellae comitiorum dies. sortitio praerogativae; quiescit. renuntiatur: tacet. prima classis vocatur, deinde ita ut adsolet suffragia, tum secunda classis, quae omnia sunt citius facta quam dixi.