# Philippicae 2.83

Cicero, Philippicae, Speech 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/2.83

confecto negotio bonus augur—C. Laelium diceres—Alio die inquit. O impudentiam singularem! quid videras, quid senseras, quid audieras? neque enim te de caelo servasse dixisti nec hodie dicis. id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione populum Romanum; augur auguri, consul consuli obnuntiasti. nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
