Latin · ~3 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.84
Not analysed yet
quam diu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles, salvis auspiciis creatus. si nihil est, cum augur eis verbis nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum Alio die dixeris, sobrium non fuisse; sin est aliqua vis in istis verbis, ea quae sit augur a conlega requiro. sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus. non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet, faciat quod in porticu Minucia fecit. quae potest esse turpitudinis tantae defensio? cupio audire, ut videam ubi rhetoris sit tanta merces, ubi campus Leontinus appareat.