# Philippicae 2.97

Cicero, Philippicae, Speech 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/2.97

quid ego de commentariis infinitis, quid de innumerabilibus chirographis loquar? quorum etiam institores sunt qui ea tamquam gladiatorum libellos palam venditent. itaque tanti acervi nummorum apud istum construuntur ut iam expendantur, non numerentur pecuniae. at quam caeca avaritia est! nuper fixa tabula est qua civitates locupletissimae Cretensium vectigalibus liberantur, statuiturque ne post M. Brutum pro consule sit Creta provincia. tu mentis compos, tu non constringendus? an Caesaris decreto Creta post M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad Brutum Caesare vivo pertineret? at huius venditione decreti—ne nihil actum putetis—provinciam Cretam perdidistis. omnino nemo ullius rei fuit emptor cui defuerit hic venditor.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
