Latin · ~2 min
Speech 3
Cicero, Philippicae 3.10
Not analysed yet
quis autem rex umquam fuit tam insignite impudens ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit? nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quasilla pendebatur aurum, numerabatur pecunia; una in domo omnes quorum intererat totum imperium populi Romani nundinabantur. supplicia vero in civis Romanos nulla Tarquini accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos quos in custodiam dederat et Brundisi ad ccc fortissimos viros civisque optimos trucidavit.