Latin · ~3 min
Speech 3
Cicero, Philippicae 3.12
Not analysed yet
cum autem est omnis servitus misera, tum vero intolerabile est servire impuro, impudico, effeminato, numquam ne in metu quidem sobrio. hunc igitur qui Gallia prohibet, privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicat non esse consulem. faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica comprobemus. nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare: quo enim ille die, populo Romano inspectante, nudus, unctus, ebrius est contionatus et id egit ut conlegae diadema imponeret, eo die se non modo consulatu sed etiam libertate abdicavit. esset enim ipsi certe statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne accipere voluisset. hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem qui foedo illo et flagitioso die et quid pati C. Caesare vivo posset et quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostendit?