# Philippicae 3.13

Cicero, Philippicae, Speech 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/3.13

nec vero de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri potest. est enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperi populi Romani, illud ornamentum dignitatis. tantus autem est consensus municipiorum coloniarumque provinciae Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse videantur. quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis habere possint rettulistis, tamen mihi videmini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. cum enim tuto haberi senatum sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiam intra muros Antoni scelus audaciamque versari.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
