# Philippicae 3.16

Cicero, Philippicae, Speech 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/3.16

hinc Voconiae, hinc Atiniae leges; hinc multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc equites Romani lautissimi et plurimi. sed si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam? quamquam huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. Atius Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae coniugis, bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero. nihil illo contemptius qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit. at avus nobilis. Tuditanus nempe ille qui cum palla et cothurnis nummos populo de rostris spargere solebat. vellem hanc contemptionem pecuniae suis reliquisset! habetis nobilitatem generis gloriosam.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
