Latin · ~3 min
Speech 3
Cicero, Philippicae 3.2
Not analysed yet
quae est igitur exspectatio aut quae vel minimi dilatio temporis? quamquam enim adsunt Kalendae Ianuariae, tamen breve tempus longum est imparatis. dies enim adfert vel hora potius, nisi provisum est, magnas saepe clades; certus autem dies non ut sacrificiis, sic consiliis exspectari solet. quod si aut Kalendae Ianuariae fuissent eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae non essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus. auctoritate enim senatus consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaciam. quod confido equidem consules designatos, simul ut magistratum inierint, esse facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio, singulari concordia. mea autem festinatio non victoriae solum avida est sed etiam celeritatis.