# Philippicae 3.20

Cicero, Philippicae, Speech 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/3.20

sed cum tam atroci edicto nos concitavisset, cur ipse non adfuit? num putatis aliqua re tristi ac severa? vino atque epulis retentus, si illae epulae potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire neglexit: in ante diem iv Kalendas Decembris distulit. adesse in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum ascendit. convenerunt conrogati et quidem ampli quidam homines sed immemores dignitatis suae. is enim erat dies, ea fama, is qui senatum vocarat ut turpe senatori esset nihil timere. ad eos tamen ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre: scriptam attulerat consularis quidam sententiam.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
