Latin · ~3 min
Speech 3
Cicero, Philippicae 3.21
Not analysed yet
quid est aliud de eo referre non audere qui contra se consulem exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare? necesse erat enim alterutrum esse hostem; nec poterat aliter de adversariis ducibus iudicari. si igitur Caesar hostis, cur consul nihil refert ad senatum? sin ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostem confessus sit? quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. at in rebus tristissimis quantos excitat risus! sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur ille peracutas putare: ego autem qui intellegeret quid dicere vellet adhuc neminem inveni.