Latin · ~3 min
Speech 3
Cicero, Philippicae 3.33
Not analysed yet
hunc ego diem exspectans M. Antoni scelerata arma vitavi, tum cum ille in me absentem invehens non intellegebat ad quod tempus me et meas viris reservarem. si enim tum illi caedis a me initium quaerenti respondere voluissem, nunc rei publicae consulere non possem. hanc vero nactus facultatem, nullum tempus, patres conscripti, dimittam neque diurnum neque nocturnum quin de libertate populi Romani et dignitate vestra quod cogitandum sit cogitem, quod agendum atque faciendum, id non modo non recusem sed etiam appetam atque deposcam. hoc feci dum licuit; intermisi quoad non licuit. iam non solum licet sed etiam necesse est, nisi servire malumus quam ne serviamus animis armisque decernere.