# Philippicae 3.34

Cicero, Philippicae, Speech 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/3.34

di immortales nobis haec praesidia dederunt: urbi Caesarem, Brutum Galliae. si enim ille urbem opprimere potuisset, statim, si Galliam tenere, paulo post optimo cuique pereundum, reliquis serviendum. hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortalis, patres conscripti, et amplissimi orbis terrae consili principes vos esse aliquando recordamini. signum date populo Romano consilium vestrum non deesse rei publicae, quoniam ille virtutem suam non defuturam esse profitetur. nihil est quod moneam vos. nemo est tam stultus qui non intellegat, si indormierimus huic tempori, non modo crudelem superbamque dominationem nobis sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam esse.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
