Latin · ~3 min
Speech 3
Cicero, Philippicae 3.38
Not analysed yet
quodque provinciam Galliam citeriorem, optimorum et fortissimorum amicissimorumque rei publicae civium, exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exercitumque eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte atque ordine exque re publica fecisse et facere. senatum ad summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto et L. Planco imperatoribus, consulibus designatis itemque a ceteris qui provincias obtinent obtineri ex lege Iulia, quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit, eosque dare operam ut eae provinciae eique exercitus in senati populique Romani potestate praesidioque rei publicae sint. Cumque opera, virtute, consilio C. Caesaris summoque consensu militum veteranorum, qui eius auctoritatem secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a gravissimis periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore defendatur;