Latin · ~2 min
Speech 4
Cicero, Philippicae 4.10
Not analysed yet
ita vero, Quirites, ei ut precamini eveniat atque huius amentiae poena in ipsum familiamque eius recidat! quod ita futurum esse confido. iam enim non solum homines sed etiam deos immortalis ad rem publicam conservandam arbitror consensisse. Sive enim prodigiis atque portentis di immortales nobis futura praedicunt, ita sunt aperte pronuntiata ut et illi poena et nobis libertas appropinquet; sive tantus consensus omnium sine impulsu deorum esse non potuit, quid est quod de voluntate caelestium dubitare possimus?