Latin · ~2 min
Speech 4
Cicero, Philippicae 4.12
Not analysed yet
non est vobis res, Quirites, cum scelerato homine ac nefario, sed cum immani taetraque belua quae, quoniam in foveam incidit, obruatur. si enim illim emerserit, nullius supplici crudelitas erit recusanda. sed tenetur, premitur, urgetur nunc eis copiis quas iam habemus, mox eis quas paucis diebus novi consules comparabunt. incumbite in causam, Quirites, ut facitis. numquam maior consensus vester in ulla causa fuit; numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. nec mirum: agitur enim non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri.