Latin
Speech 4
Cicero, Philippicae 4.8
Not analysed yet
quid igitur D. Brutus de M. Antonio iudicavit? excludit provincia; exercitu obsistit; Galliam totam hortatur ad bellum, ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. si consul Antonius, Brutus hostis: si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius. num igitur utrum horum sit dubitare possumus? atque ut vos una mente unaque voce dubitare vos negatis, sic modo decrevit senatus, D. Brutum optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defenderet. A quo defenderet? nempe ab hoste: quae est enim alia laudanda defensio?