Latin · ~2 min
Speech 5
Cicero, Philippicae 5.13
Not analysed yet
avet animus apud consilium illud pro reo dicere! Cydam amo Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. sed fac non esse: num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est, leges nostras moresve novit? num denique homines? est enim Creta vobis notior quam Roma Cydae. dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit? nam Lysiaden Atheniensem plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius; homo praeterea festivus, ut ei cum M’. Curio consessore eodemque conlusore facillime possit convenire.