# Philippicae 5.17

Cicero, Philippicae, Speech 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/5.17

an illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbem palam secum habuerit armatos? quod neque reges nostri fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam universa res publica. non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec multis et occultis.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
