Latin · ~2 min
Speech 5
Cicero, Philippicae 5.23
Not analysed yet
atque ille furens infesta iam patriae signa a Brundisio inferebat; cum C. Caesar deorum immortalium beneficio, divina animi, ingeni, consili magnitudine, quamquam sua sponte eximiaque virtute, tamen approbatione auctoritatis meae colonias patris adiit, veteranos milites convocavit, paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum impetus retardavit. postea vero quam legio Martia ducem praestantissimum vidit, nihil egit aliud nisi ut aliquando liberi essemus; quam est imitata quarta legio. quo ille nuntio audito cum senatum vocasset adhibuissetque consularem qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, repente concidit.