Latin · ~2 min
Speech 5
Cicero, Philippicae 5.32
Not analysed yet
quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis senatus nervos atque viris; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. quarum partium? alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. hoc vero bellum non est ex dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionem distributae.