# Philippicae 5.35

Cicero, Philippicae, Speech 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/5.35

altera res est de honoribus: de quibus deinceps intellego esse dicendum. sed qui ordo in sententiis rogandis servari solet, eundem tenebo in viris fortibus honorandis. A Bruto igitur, consule designato, more maiorum capiamus exordium. cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam verbis eius laudes huius ipsius temporis consequi possumus? neque enim ullam mercedem tanta virtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si careat, tamen sit se ipsa contenta: quamquam in memoria gratorum civium tamquam in luce posita laetetur. laus igitur iudici testimonique nostri tribuenda Bruto est.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
