Latin · ~2 min
Speech 5
Cicero, Philippicae 5.4
Not analysed yet
quid? legio Martia: quid? quarta, cur laudantur? si enim consulem suum reliquerunt, vituperandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. atqui cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et de praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque tempore referretur. placet eodem tempore praemia constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit honestiora decreta esse legionum quam senatus: si quidem legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est confirmare militum animos an debilitare virtutem?